Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur.[*]()Cribro viciario, vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde puleii [*]()surculis fumigentur. Ea res videtur prohibere pituitam,

quae celerrime teneros interficit. Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est: et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat,

abstinerique debent, dum concoquant. Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur: cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. Id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo: quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis [*](retineatur SAc: detineatur a. ) [*](deponatur SAa: deponitur c edd. ) [*](pulei codd.: pulegii edd. a Mentha pulegium. b See note on p. 260. )

v.2.p.352

submovetur. Sed et curandum erit, ut tepide habeantur. Nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus [*]()detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.

Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur. Saepe etiam iam [*]()validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae [*]()pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam: nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.