Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense post idus.

Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum: nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is [*]()cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae [*]()maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit [*](post vagis add. terni vel c. ) [*](ne om. A. ) [*](post locis add. et SAa. ) [*](qui nisi Aac: quin si S. ) [*](vincet c: vigit A: vingit a: vineit S. ) [*](parare c: om. SAa. ) [*](sed is ac: et his SA. ) [*](post quae add. utraque ac. )

v.2.p.342

cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi. Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque [*]()subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat.[*]()Nam pulicibus, atque aliis similibus [*]()replentur, quae [*]()secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,[*]()quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.

Observare itaque dum edant ova, et [*]()confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus: sic enim appellant rustici aves eas quae volunt incubare; cetera vel reponantur, vel aere mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam requieta supponi,

dum ne vetustiora sint quam dierum decem. Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est; quoniam quidem novellae magis edendis, quam excludendis ovis utiliores sunt: inhibeturque cupiditas incubandi [*]()pinnula per nares traiecta.[*]()Veteranas igitur aves ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint;

moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius [*](eaque ac: que S: quae A. ) [*](reponat ac: reponant SA. ) [*](post similibus add. animalibus ac. ) [*](quae om. SA. ) [*](speculari parientes ac: specularientes SA. ) [*](observare itaque dum edant ova et ac: observare dum edant ova itaque dum et S: observare idum edant ova itaque dum et A. ) [*](incubandi ac: incubando SA. ) [*]( per nares traiecta ac: per nasi et a S: per nasia et a A. )

v.2.p.344
excludunt, aliae editos pullos commodius educant.[*]()At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet.[*]()