Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum [*]()animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae [*]()plumae, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur [*]()albae; quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:[*]()atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.

Sint ergo matrices robii coloris [*]()quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis,[*]()albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus ungulis:[*]()generosissimaeque [*]()creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur [*]()admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit. [*](dispendeat c: distendant SAa. ) [*](insidiatorum SA: insidiosorum ac. ) [*](infuscae SAc: fuscae a. ) [*](pinnis SAc: pennis a. ) [*](vitentur a: evitentur c: viterbitentur SA. ) [*](reperiantur codd. ) [*](robii coloris S: robusta coloris A: probi coloris ac. ) [*](rectis rutulisque cristulis c: rectis rutilis SA: rectilis (rectis a2) rutulisque cristulis a1. ) [*](ungulis ac: unguibus SA. ) [*](generosissimeque ac: generosis eque S: generosis seque ) [*]( dedignatur Sac: dedignatam A )

v.2.p.328

Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quaeritur: sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae: ravidi,[*]()vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximae candidissimaeque aures: paleae [*]()ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent: iubae [*]()deinde variae, vel ex auro flavae, per colla cervicesque in humeros diffusae:

tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae: quinetiam vasta femina [*]()et frequenter horrentibus plumis hirta: robusta crura, nec longa, sed infestis velut sudibus nocenter armata.

Mares [*]()autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur: nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere.

Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur.[*]()Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, [*](ravidi edd.: rabidi c: rubidi SA: rubicundi a. ) [*](paleae Aac: galeae S. ) [*](iubae om. A. ) [*](femina Aac: femini S. ) [*](mares SAac. ) [*](comparantur Aac: comparant S. )

v.2.p.330
raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi [*]()pulli nutriantur.

Tanagrici plerumque Rhodiis[*]()et Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi [*]()sunt optimi [*]()pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.

Pumiles [*]()aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam [*]()hercule, quam nec pugnacem ac [*]()rixosae [*]()libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat.

Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.