Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine [*](post pascuntur add. quod sint genera gallinarum ac. ) [*](ambigatur c: ambigantur SAa. ) [*](cohortalium A; chortalium S. ) [*](capite om. S. a Variously identified as hazel-hen, heath-hen, field-hen and red-legged partridge. b This island is still called by this name and lies off Albengo, three miles E. of Alassio on the Italian Riviera. c Probably the guinea-fowl. )

v.2.p.324
vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.

Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos [*]()ad proelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagri-cum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum [*]()et Medicum, quod ab imperito vulgo litera mutata Melicum appellatur.

Nobis nostrum vernaculum maxime placet: omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum [*]()avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit.