Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tanagrici plerumque Rhodiis[*]()et Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi [*]()sunt optimi [*]()pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.

Pumiles [*]()aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam [*]()hercule, quam nec pugnacem ac [*]()rixosae [*]()libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat.

Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.

Gallinaria constitui debent parte villae, quae hibernum spectat orientem: iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic [*](exclusi ac: excussit: excusi A. ) [*](Rhodiis ac: Hrodiis S: Hordiis A. ) [*](noti ac. ) [*](post optimi add. sunt SA. ) [*](pumiles Ac: pumileas S: humiles a. ) [*](probo tam c: .probatam Sa: -um A. ) [*](ac scripsi: nee codd. ) [*](rixose a: risose c: rixo SA. )

v.2.p.332
generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti [*]()sit obversa.

In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae; quae ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem. In ea singuli[*]()dextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat prae-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam: eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media.

Sublimitas dividatur tabulatis, quae supra se quaternos, et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus [*]()ad cohortem, nec minus vespertinum introitum. Sed curandum erit, ut semper noctibus claudantur, quo tutius aves maneant. Infra tabulata maiores fenestellae[*]()aperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia: sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet [*]()aviarius, qui [*]()subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus.