Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Multi putant in eiusmodi stagnis longos [*]()piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est. Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt: plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.

Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur [*]()aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis [*]()algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris,

ut clausi quam minime custodiam sentiant. Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus; sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in fluviatili negotio, quod in terreno praccipitur: Et [*](longos ac: longis SA. ) [*](praefieantur S: praeficentur A: prefingetur a: praefigentur c. ) [*](verbenis algae ac: velvenis algae S: velvenis ac leve a It is doubtful whether verbenis can bear the meaning of " vegetation " in general and the reading is perhaps wrong. )

v.2.p.412
quid quaeque ferat regio.[*]()Neque enim si velimus, ut in mari non nunquam conspeximus, in vivario multitudinem multorum [*]()pascere queamus, cum sit mollissimum genus, et servitutis indignantissimum.

Raro itaque unus aut alter de multis milibus claustra patitur: at contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges, inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur; et si videmus scopulosam, probemus. Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,[*]()quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent. Nam vile ne captare quidem, nedum alere conducit. Possunt ista eadem genera etiam litoris arcnosi stagnis contineri.

Nam quae limo caenoque lita sunt,[*]()ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus. Neque est eadem lacus positio, quae recipit cubantes: neque [*]()eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis.[*]()Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu [*]()nunquam destituitur.

Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut complectantur sinu suo, et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas [*](post regio add. SA: oportet si quis in eo. ) [*](malorum codd. ) [*](plautas SA (= Greek πλωτάσ): flutas ac. ) [*](lita sunt S: litescunt Aac. ) [*](atque SAac. ) [*](rectis SA: erectis ac. ) [*](profundo recessu c: frondi recensu A: frondi recessu S: frondi recente a. )

v.2.p.414
obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.

Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant. Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.