Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximie si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus, larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium [*]()forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.