Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ac tamen iisdem temporibus, quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilo minus et ipse tutor Luculli grandi aere [*](ut edd.: et ac: om. SA. ) [*](avorum ac: quorum SA. ) [*](luxuriosi scripsi: luxuriose SAa: luxuriosissime c. ) [*](nebulus ac: nebullus SA. ) [*](minthon ac: mintho SA. a The Lago di Piedi di Luco in Umbria. b The Lago Braeciano about 35 miles N.W. of Rome. c The Lago di Bolseno about 70 miles N.W. of Rome. d The Lago di Vico near Viturbo about 45 miles N.W. of Rome. )

v.2.p.404
sestertium[*]()milium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ad mare deferrentur [*]()vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata, et Licinius Muraena captorum piscium laetabantur vocabulis.

Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus. Qui sive insulas,[*]()sive maritimos agros mercatus,[*]()propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non poterit,[*]()ex mari reditum constituat.

Huius autem rei quasi primordium est, naturam loci contemplari, quo piscinas facere constitueris. Non enim omnibus litoribus omne genus piscium haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem. Eadem quoque maxime idonea est conchyliis:[*]()purpurarum muricibus, tum concharum ostreis,[*]()pectunculis,

balanis, vel sphondylis.[*]()At arenosi gurgites planos quidem non pessime,[*]()sed [*](sestertium Aac: sestertiis S. ) [*](defertur SA: deferantur ac. ) [*](insulas ac: in insula SA. ) [*](mercatus a: mercatur SA. ) [*](precipere non potuerit ac: percipuerit ut SA. ) [*](conchiliis ac: conciliis SA. ) [*](Warmington: muricibus et ostreis, purpurarumque tum concharum prior. edd. ) [*](pectunculi, balani vel sphondili codd. ) [*](pessime a: spessime S: spissime A: proxime c. a Scipio Africanus Minor. b P. Servilius Vatia. c According to Pliny, IX. § 168, Sergius Orata established the first oyster-beds at Baiae near Naples. )

v.2.p.406
pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras: verum conchyliis minus apti. Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.

Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur: ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine [*]()zeum appellamus: ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Hibericum mare.

Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri. Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,[*]()quovis hospes freto peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ piscinarum dicendum est.

Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in [*](consuetudine Aac: consuetudinem S. ) [*](vernacula c: vernaculo SAa. a Oblata melanurus. b Off the S. coast of Asia Minor. c Between Corsica and the Italian Riviera. d I.e. Gallia Cisalpina and Gallia Transalpina. e Between Spain and the Balearic Islands. )

v.2.p.408
partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur [*]()in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino.

Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere [*]()debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet: quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos,

plurimosque mandendo consumunt; itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat: nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est. Nec dubium, quin quanto magis imo mari venit unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus.

Sin autem locus, ubi vivarium constituere censemus, pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a[*]()summa parte cuniculis rivi perducantur; curandumque est, ut [*](exciditur ac: excitur SA. ) [*](haberi SAac. ) [*](a ac: ad SA. a Cf. Plautus, Rud. 4. 3. 5. )

v.2.p.410
largissime veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si maior recentis freti vis incesserit.

Multi putant in eiusmodi stagnis longos [*]()piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est. Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt: plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.