Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Anseribus admittendis tempus aptissimum est a bruma; mox ad pariendum, et ad incubandum a Calen. Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aves, de quibus diximus, insistentes humi: nam fere in flumine aut piscinis id faciunt: singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,[*]()quod magis expedit, quam quum ipsae suos fovent.

Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur. Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna: quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni vacaturae sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae. Nam si appropinquant partus, digito tanguntur ova, quae sunt in prima parte locorum genitalium.

Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant: idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem, ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus [*](excudere codd.: excludere edd. )

v.2.p.392
subiciantur: quoniam negatur anser aliena ex-cudere ova, nisi subiecta sua quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis ova, sicut pavonina, plurima quinque, paucissima tria: ipsis autem anseribus paucissima vii, plurima xv.