Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίουσ, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.