Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant: et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores. [*](ea eavea clausa ac: ex causam causaque SA. ) [*](ad quam ac: aquam SA. ) [*](singultus ac: singuli SA. ) [*](gallinaceo generi ac: gallinacei generis SA. )

v.2.p.386

Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίουσ, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.

Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitolii, cum adventum [*]()Gallorum vociferatus est, canibus silentibus.[*]()Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua, nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid rerum [*]()contingere potest, carpit.

Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus [*]()nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare. Nam propter gravitatem plures inire non possunt. Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis [*](adventum SAac: adventu edd. ) [*](silentibus ac: om. SA. ) [*](rerum SA: tenerum ac. ) [*]( id quoque genus ac: om. SA. )

v.2.p.388
haras faceret oportet,[*]()in quibus cubitent et fetus ubi edant.

Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent.

Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt.[*]()Palustris quoque,[*]()sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν [*]()Graeci appellant. Lactucae quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus, et libentissime ab his avibus appetitur. Tum etiam pullis utilissima est esca.

Haec eum praeparata sunt, curandum est, ut mares feminaeque quam amplissimi corporis et albi coloris [*](quinetiam—oportet Schneider: quin et etiam in rutectis eirea chortem secretis angulis haras (aras A) facere SA: quin etiam intra cohortem protecti sint secretis anglis haras facere a: intra cohortem preteeti secretis angulis raras facere c. ) [*](chenoboseia nam A: XHNOBOC nam S: om. ac. ) [*](statuunt A. ) [*](harae Aa: are c: habere S. ) [*](queunt ac: nequeunt SA. ) [*](quodque S. ) [*](σέριν edd.: caepim 8: cepi A: om. ac. )

v.2.p.390
eligantur. Nam est aliud genus varium, quod a fero mitigatum domesticum factum est. Id neque aeque fecundum est, nec tam pretiosum: propter quod minime nutriendum est.

Anseribus admittendis tempus aptissimum est a bruma; mox ad pariendum, et ad incubandum a Calen. Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aves, de quibus diximus, insistentes humi: nam fere in flumine aut piscinis id faciunt: singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,[*]()quod magis expedit, quam quum ipsae suos fovent.

Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur. Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna: quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni vacaturae sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae. Nam si appropinquant partus, digito tanguntur ova, quae sunt in prima parte locorum genitalium.

Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant: idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem, ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus [*](excudere codd.: excludere edd. )

v.2.p.392
subiciantur: quoniam negatur anser aliena ex-cudere ova, nisi subiecta sua quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis ova, sicut pavonina, plurima quinque, paucissima tria: ipsis autem anseribus paucissima vii, plurima xv.

Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis [*]()anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Saepius tamen anser trigesimo die nascitur.

Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus [*]()cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus praebere non inutile est.

Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici; nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali- [*](excusis edd.: excussis codd. ) [*](clausus ac: clausum SA. )

v.2.p.394
dior enecat infirmum. Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas: vel si eae non sunt, crassissimum [*]()quodque [*]()faenum. Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros.

Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis excusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far,[*]()sicut pavonibus obiciunt. Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.[*]()Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima: et est facilis harum avium sagina:[*]()nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco:

quae[*]()res ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam [*](crassissimum SA: gratissimum ac. ) [*](quodque edd.: quoque codd. ) [*](maceratum far ac: carata fari S: caratam farris A. ) [*]( iocundissima ac: iucundissimum SA. ) [*]( sagina c: saginam SAa. ) [*]( tenebricoso loco quae Ac: tenebroso a: tenebricosolo quoque S. )

v.2.p.396
maiores. Nam tenerrima pullities[*]()saepe XL diebus opima [*]()redditur.

Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque,

ne feles, aut viverra perrepat. Media [*]()deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudini[*]()datur et latitudini quantum loci [*]()conditio permittit.