Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et [*](ali Se: alti Aa. ) [*](laetis a: lactens c: lactes SA. ) [*](aere R: ae ru S: cru A. ) [*](vis A: quis S. ) [*](primi SA. ) [*](compellat R: -ant SA. ) [*](vertuntur SA. a Schneider is probably right in thinking that termes represents the Greek τέρμινθοσ. )

v.2.p.294
sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantque[*]()lumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum; quin etiam aquis abuti possint: namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi [*]()iuncique et degeneris arundinis,

quam vulgus cannam vocat. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibus[*]()pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis. Nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum. Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda [*]()

est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent [*]()viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.[*]()Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda [*]()sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per [*]()porticus harae [*]()faciendae sunt, quibus aut a partu [*]()aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater- [*](effodiantque R: et fodiantque SA. ) [*](stirpi SAac. ) [*](generibus om. SA. ) [*](recondenda S2: reconda S1A: recondita ac. ) [*](lactent ex cit. Palladii (III. 20. 3): lantiunt SA: lanciunt ) [*](nocet SA. ) [*](sustinenda SAac. ) [*](per om. SA. ) [*](harae om. SA. ) [*](parto SA. )

v.2.p.296
vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae,

super alias aliae cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in [*]()hara fetum edat.

Tum denotet [*]()protinus quot et quales sint [*]()nati, et curet maxime ne quis [*]()sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.

Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque [*]()cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem [*]()notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis.

Attamen quia id facere gregibus amplis videtur [*](claudatq; ut in R: claudat in SA. ) [*](dinotet SA. ) [*](sunt SA. ) [*](ne quis S2: nutrix equis S1A. ) [*](aliene (-e A) ducetur SA: aliena educatur R. ) [*](unamque SA. ) [*](eandem R: eadem AS. )

v.2.p.298
operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum [*]()in tantam altitudinem consurgat, quantam [*]()possit nutrix evadere; lactens autem supergredi [*]()non possit. Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidus[*]()expectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere: non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat. Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,[*]()et ex ea ad aliquam perniciem.

Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras. Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.