Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

tertium,[*]()si sole exustus est. Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti. Nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leviore cura conficitur. Quippe fiscellis exemptus in salem muriamque [*]()demittitur, et mox in sole paulum siccatur. Nonnulli antequam pecus numellis induant,[*]()virides pineas nuces in mulctram demittunt, et mox super eas emulgent, nec separant, nisi cum transmiserint [*]()in formas coactam materiam. Ipsos quidam virides conferunt nucleos, et laeti permiscent,

atque ita congelant. Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscunque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa vero notissima est ratio faciendi casei, quem dicimus manu [*]()pressum.[*]()Namque is paulum gelatus [*]()in mulctra dum [*]()est tepefacta,[*]()rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,[*]()vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem. [*](sic neque S: -s igneas A: ligneas c. ) [*](tertium S: tertio AR. ) [*](muriamque S: murtamq; A. ) [*](induant Brouckhusius: indurat SA ) [*](transmiserint ed. pr.: transierunt SAR. ) [*](vanu SA. ) [*](pressum a: -us c: pressu SA. ) [*](caelatus S: celatus AR. ) [*](mulctra dum S: mulctrandum AR. ) [*](tepefacta ed. pr.: neres phata S: neres fata A. ) [*](figuratur Ald.: figuratus SAR. )

v.2.p.290

In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam salacissimos esse ineuntes.[*]()Ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant:

possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofae probantur longissimi[*]()status, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae [*]()grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci.

Femina sus [*]()habetur ad partus edendos idonea[*]()fere usque in annos septem, quae quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri [*]()debet mense Februario. Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- [*](frequentius S: frequenter AR. ) [*](amplitudine S: -em A ac. ) [*](eximii S: eximit AR. ) [*](rostri S: rostribus Aac. ) [*](brevis SA: brevibus R. ) [*](resupina SAR. ) [*](esse ineuntes Lundström: esseminant et SAR. ) [*](longissimis SAR. ) [*](nigrae sete S1: nigrae sedet S2: nigraes et egrex A. ) [*](suus SA. ) [*](edendo nea SA1 ) [*](iniri Ald.: inire SAR. )

v.2.p.292
rint uberibus ali,[*]()stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.

Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens [*]()porcus aere [*]()mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis [*]()anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi [*]()aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere.

Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,[*]()nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.

Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat. Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur [*]()quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri. Haec enim diversis temporibus mitescunt, ac paene toto anno gregem saturant.

At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et [*](ali Se: alti Aa. ) [*](laetis a: lactens c: lactes SA. ) [*](aere R: ae ru S: cru A. ) [*](vis A: quis S. ) [*](primi SA. ) [*](compellat R: -ant SA. ) [*](vertuntur SA. a Schneider is probably right in thinking that termes represents the Greek τέρμινθοσ. )

v.2.p.294
sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantque[*]()lumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum; quin etiam aquis abuti possint: namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi [*]()iuncique et degeneris arundinis,

quam vulgus cannam vocat. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibus[*]()pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis. Nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum. Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda [*]()

est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent [*]()viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.[*]()Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda [*]()sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per [*]()porticus harae [*]()faciendae sunt, quibus aut a partu [*]()aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater- [*](effodiantque R: et fodiantque SA. ) [*](stirpi SAac. ) [*](generibus om. SA. ) [*](recondenda S2: reconda S1A: recondita ac. ) [*](lactent ex cit. Palladii (III. 20. 3): lantiunt SA: lanciunt ) [*](nocet SA. ) [*](sustinenda SAac. ) [*](per om. SA. ) [*](harae om. SA. ) [*](parto SA. )

v.2.p.296
vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae,

super alias aliae cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in [*]()hara fetum edat.

Tum denotet [*]()protinus quot et quales sint [*]()nati, et curet maxime ne quis [*]()sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.

Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque [*]()cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem [*]()notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis.

Attamen quia id facere gregibus amplis videtur [*](claudatq; ut in R: claudat in SA. ) [*](dinotet SA. ) [*](sunt SA. ) [*](ne quis S2: nutrix equis S1A. ) [*](aliene (-e A) ducetur SA: aliena educatur R. ) [*](unamque SA. ) [*](eandem R: eadem AS. )

v.2.p.298
operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum [*]()in tantam altitudinem consurgat, quantam [*]()possit nutrix evadere; lactens autem supergredi [*]()non possit. Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidus[*]()expectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere: non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat. Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,[*]()et ex ea ad aliquam perniciem.

Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras. Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.

Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt. Earum notanda sunt capita,

quam in partem proclinent,[*]()ut ex diversa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu [*]()virgae tu- [*](limen earum R: minearum SA. ) [*](quanta S: quantum Aac. ) [*](supergredi R: ut pergredi SA. ) [*](nidus S: -os AR. ) [*](perducatur SA. ) [*](proclinent S: proclinentur AR. ) [*](avictu S: abiectu a. )

v.2.p.300
mentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari saligneo libro vel etiam ulmeo.

Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam praesentius putant esse remedium cum per [*]()cornu singulis ternos cyathos gari [*]()demittunt. Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant: et ita collo suspendunt, ut strumae ferulis contingantur.

Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali [*]()fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.[*]()Solet etiam universum[*]()pecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque [*]()in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet.