Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram 8 devehere non expedit. Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet: si pingui et opimo, longiorem patitur 9 custodiam. Sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo. Nam requietum vel aqua mixtum 10 celeriter acorem concipit. Id plerumque cogi agni aut haedi coagulo; quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius virentem saucies corticem.

Verum optimus [*](vertatur ed. pr.: vertantur SAR. ) [*](autumnum SAR. ) [*](verumutetur SA: vere mutentur a: ver utetur c. ) [*](vero R: vere SA. ) [*](domo SAR. ) [*](& factae S: et facte AR. ) [*](geratori A: geroetori S. ) [*](muleram S: mulera A1: multra R. ) [*](patitur S: patimur AR. ) [*](aqua mixtum Heinsius: qua mixtum S: maximum AR. ) [*](agrestiua SAR. ) [*](cardiu S: cardius AR. )

v.2.p.286
caseus est, qui exiguum medicaminis habet. Minimum autem coagulum [*]()recipit sinum lactis argentei pondus denarii.[*]()Nec dubium quin fici ramulis glaciatus caseus iucundissime sapiat.

Sed mulctra,[*]()cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse. Nec tamen admovenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haud procul igne constituenda, et confestim cum concrevit liquor, in fiscellas aut in calathos vel formas transferendus est. Nam maxime refert primo quoque tempore serum percolari et a concreta materia separari.

Quam ob causam rustici nec patiuntur quidem sua sponte pigro humore defluere, sed cum paulo solidior caseus factus est, pondera superponunt, quibus exprimatur serum: deinde ut formis aut calathis exemptus [*]()est, opaco ac frigido loco, ne possit vitiari: quamvis mundissimis tabulis componitur, aspergitur tritis salibus, ut exudet acidum liquorem: atque ubi duratus est, vehementius premitur, ut conspissetur. Et rursus torrido sale contingitur, rursusque ponderibus condensatur.