Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo, vel manu constratum [*]()eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur. Diligensque pastor quotidie stabulum converrit, nec patitur stercus aut humorem consistere lutumve fieri,

quae cuncta sunt capris inimica. Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos. Pessima est fetura cum matres binae ternos haedos efficiunt. Qui ubi editi sunt, eodem modo, quo [*]()agni educantur, nisi quod magis haedorum [*]()lascivia compescenda, et arctius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues [*]()frondes obiciendae sunt. Sed ex geminis singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur,

cetera mercantibus traduntur. Anniculae vel bimae capellae (nam utraque aetas partum edit) submitti haedum non oportet. Neque enim educare nisi trima debet. Sed anniculae confestim depellenda suboles. Bimae [*]()tamdiu admittenda, dum possit esse vendibilis. Nec ultra octo annos matres servandac sunt, quod assiduo partu fatigatae steriles [*]()

existant. Magister autem pecoris acer, durus, [*](constratu SAR. ) [*](qui SAR. ) [*](edorum SAc: odorum a. ) [*](tenue SAR. ) [*](bimae SA: bime ac. ) [*](fatigatae steriles S2: fatigata steriles S1: fatigata est exsteriles A. a Recently the reading bimae, instead of binae has been strongly urged on the basis of palaeography and the sense of the passage (Richter, Hermes LXXX. 215). )

v.2.p.282
strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non, ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque ut antecedat gregem. Maxime strenuum pecus est capella [*]()praecedens; [*]()subinde quae incedit,[*]()compesci debet, ne procurrat,[*]()sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.