Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est autem mensum [*]()septem satis habilis ad progenerandum:[*]()quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus [*]()alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis implendis.

Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsi-mus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam [*]()parabimus quieto caeli statu: nam procelloso atque imbrifero cornuta. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.