Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit: vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem [*](ei quae SA. ) [*](tenero ed. pr.: tero S1Aac: austero S2. ) [*](infriata ed. pr.: infrita S1AE. ) [*](repressum AR: res pressu S. ) [*](traderemus S2: trademus S1: tradimus Aa. ) [*](is ac: his SA. a Pulmonaria officinalis. b Book VI. 5. 3; 14. 1. )

v.2.p.272
corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.

Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam [*]()vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si [*]()quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut [*]()eblanditur [*]()igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.