Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At contra penuriae [*](area SAac. ) [*](satisque S: statimque A1ac. ) [*](coeperint A: ceperunt S. ) [*](medimedicatum S: medicatum A. ) [*]( navalibus SA. ) [*](condiscant c: -at SAa. ) [*](aut S: ut Aac. ) [*](gratio S1A: ratio S2. ) [*](velut aquae ac Lundström: vel atquae ac S: vel atq; A Eae. )

v.2.p.252
hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxino[*]()frondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum.

Cytiso quoque et sativa vicia [*]()pulcherrime pascuntur. Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio [*]()possit praeberi: sed sicubi vilitas [*]()permittit,[*]()haud dubie [*]()sunt optima.

De temporibus autem pascendi, et ad [*]()aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro: Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna --- perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.

Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus [*](fragino SA. ) [*](vicia A: vitia Sac. ) [*](potio SAac. ) [*](si cubilitas SA. ) [*](permittit S: mittit AR. ) [*](dubie S: dubium Aac. ) [*](ad om. SAR. )

v.2.p.254
ad[*]()aquam—etiam per aestatem id faciendum est—et iterum ad pabula [*]()producamus. Solis ad occasum, cum frigidus aera vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna. Sed observandum est sidus aestatis per emersum Caniculae ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem. Siquidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere.

Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat. Nam pruinosa herba pecudi gravedinem [*]()creat, ventremque[*]()proluit. Quare etiam frigidis humi-disque temporibus anni semel die [*]()potestas aquae facienda est.

Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur; idemque [*]()propior [*]()quia[*]()silent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,[*]()aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem [*](ad om. SAac. ) [*](in pabula S: pabulo AR. ) [*](glaudigine S: glaudinem A. ) [*](ventem quae S1A1: ventrem S2. ) [*](die Ursinus: ei SA R. ) [*](-que add. ed. pr. ) [*](proprior SAR. ) [*](-que SAR. ) [*](recavet SAR. a Vergil, Georg. III, 336 f. b The text here gives no satisfactory sense and is certainly corrupt. The MS. reading proprior is meaningless and propior )

v.2.p.256
custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,[*]()neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari [*]()a ceteris sinat; ne fur, aut bestia [*]()hallucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quae sunt generosi propria dicemus.