Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur,[*]()emitti non oportet, nisi ad matrem lusus ae lasciviae causa. Postea catenis per diem [*](debeat quare status om. SA. ) [*](celeritate bestiam R: celeriteratem bestii A1: celeriter autẽ bestii S. ) [*](consectandi ceteri R: consectam dicere SA. ) [*](sustineat SA. ) [*]( est R: et SA. ) [*](fervens R: nam ferventi S: non aferventi A. ) [*](veteres SA. ) [*](nec om. SA. ) [*](corroboretur SA. )

v.2.p.314
continendi, et noctibus solvendi. Nec unquam eos, quorum generosam [*]()volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari: quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque incrementa corporis auget.[*]()Quod si effeta [*]()lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis,[*]()dum fiant [*]()mensum quattuor.

Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer: vel femina, ut sunt Graeca σπουδή, ἀλκή, ῤώμη: Latina, lupa, cerva, tigris.

Catulorum caudas post diem quadragesimum, quam sint editi, sic castrare [*]()conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae: is mordicus [*]()comprehensus [*]()et ali quatenus eductus abrumpitur: quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.