Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies.

Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque [*]()ponderis vetustissimus caseus.[*]()Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique [*]()et oleastri cacumina. Viridis alvus [*]()corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,

primoque die cibo abstinendus. Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique [*]()dandae; nec potestas aquae nisi quam parcissime facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram [*]()et abrotonum ceraticum,[*]()pari portione deferam; [*]()cum aquae calidae duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra dixi-

mus, obiciant. Quidam vinaceorum duas libras torre- [*](albo SAR. ) [*](mulos R: mulus SA. ) [*](terminum S: minũ A: minus R. ) [*](utrorumque S: vivorumque AR. ) [*](caseus S: caeses A: ceses R. ) [*](myrtiq; ed. pr.: murtisq; SAa. ) [*](albos SAR. ) [*](myrti ed. pr.: multi SAR. ) [*](tenerorum lauri foliorum libram scripsi: teneram laurum coloni libram SAR. ) [*](ceraticum SAR: cepaticum Lundström. ) [*](deterant S: dederant AR. )

v.2.p.152
faciunt, et ita conferunt cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum praebent, omni alio humore subtracto,[*]()nec minus cacumina praedictarum arborum obiciunt. Quod si neque ventris restiterit [*]()citata proluvies, neque intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet, et prae-gravato capite saepius coniverit,[*]()lacrimaeque ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro descindantur.[*]()Sed vulnera facta igne dum [*]()sanescunt, defricare bubula urina convenit; at ferro rescissa melius pice et oleo curantur.