Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies.

Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque [*]()ponderis vetustissimus caseus.[*]()Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique [*]()et oleastri cacumina. Viridis alvus [*]()corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,