Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum concitari: nam ea res aut alvum movet, aut1 frequenter 2 febrem. Cavendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc 3 quod decidit 4 immixtum pabulo, bubus affert necem. Sus aegra pestilentiam facere [*]()valet. Quae cum in gregem [*]()incidit, confestim mutandus [*]()est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros labefaciat.

Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant. Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti [*]()ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus.

Tunc paribus casiae myrrhacque et thuris ponderibus, ac tantundem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciae divisum portione aequa per triduum cum vino dedisse sat erit. Praesens etiam remedium cognovimus radiculae, quam pastores consiliginem vocant. Ea in Marsis montibus plurima nascitur, omnique pecori maxime est salutaris. Laeva [*](meta ut SAR. ) [*](frequenter Lundström: frequen (sequ. vae. sp.) SAR. ) [*](haec 5: hcc A: hoc c. ) [*](desidit SA: decidit ac. ) [*](facere S2: face S1AR. ) [*](grege SAR. ) [*](mutandus S: mutatus AR. ) [*](fricti S: defruti AR. )

v.2.p.146
manu effoditur ante solis ortum. Sic enim lecta maiorem vim creditur habere.

Usus eius traditur talis. Aenea fibula pars auriculae latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tanquam O literae ductus [*]()appareat. Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur; quam eum recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi [*]()non possit: in eam deinde auriculam omnis vis morbi pestilensque virus dicitur,[*]()donec pars, quae fibula circumscripta est, demortua excidit, et minimae partis iactura caput conservatur.

Cornelius Celsus etiam visci folia eum vino trita per nares infundere iubet. Haec facienda, si gregatim pecora laborant: illa deinceps, si singula.