Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris [*]()munitus: ad quae [*]()capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona [*]()melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus admisso equo impleant.

Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris [*]()locis pascitur, ut ungulas duret, sitque [*]()postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem [*]()agilior: sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit, nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,[*]()aut campus gravi gleba[*]()robora boum deposcit. [*](maris SAR. ) [*](subigitur S: iniungitur AR. ) [*](claris SAR. ) [*](quod SAR. ) [*](pronam SAR. ) [*](seris SAR. ) [*](sique SA: sitque ac. ) [*](quod SAR. ) [*](onerant SAR. ) [*](gleba S: graebra A1: craebra A2: crebra R. a Compare Chapter XIX above. )

v.2.p.224

Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui: propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Equienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia marrubii succus instar heminae mixtus infunditur.