Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Huiusce sensum [*]()magistri lacessunt [*]()admota [*]()generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectu asinae cum [*](ad fetum S: adfectum A. ) [*](atque edd.: utque SA. ) [*](cureperiuntur SA: reperiuntur ac. ) [*](magis SAR. ) [*](mirabiles pessimam Ursinus: mirabilissimam SAR. ) [*](formam SAR. ) [*](sex SAR. ) [*](rarissime S: rarissimi AR. ) [*](sensum R: sensium SA. ) [*](lacessunt S: om. AR. ) [*](admota S: subadmota A. )

v.2.p.216
superiectum[*]()eblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.

Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.

Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione [*]()concuti atque excitari, vegetioremque factum marem [*]()feminae iniungi, ut tacita quadam [*]()vi semina ipsa principiis [*]()agilioribus figurentur.

Mula [*]()autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.