Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare aliquid videantur.

Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam [*]()deducas ad aquam. Tum demum speculata [*]()deformitatem suam, pristinae imaginis abolet [*]()memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis [*]()quibus mularum greges curae est submittere.

In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur.

Equam convenit quadrimam [*]()usque in annos decem amplissimae atque pulcher- [*](nota S: non AR. ) [*](amore S: more AR. ) [*](vasae sapiae A: vase sapic SR. ) [*](requirĩt S: requirit AR. ) [*](decidas—eam emend. Lundström praeeunte Svennungio. ) [*](speculatae ed. pr.: speculata codd. ) [*](abolent ed. pr.: abolet codd. ) [*](his SA. ) [*](alter alteri Schneider: alteri SAR. ) [*]( quadrimam Schneider: quamam S: quam am A: quoniam R. )

v.2.p.214
rimae formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad fetum [*]()non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque [*]()peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni.

Verumtamen equae dictos ut in usus minore cura reperiuntur,[*]()maior est labor eligendi maris 4: quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum. Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam [*]()sobolem forma[*]()vel sexu [*]()progenerant. Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares quam feminas, reditum patrisfamiliae minuunt. At quidam contempti ab aspectu preiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate rarissime [*]()solicitatur ad venerem.

Huiusce sensum [*]()magistri lacessunt [*]()admota [*]()generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectu asinae cum [*](ad fetum S: adfectum A. ) [*](atque edd.: utque SA. ) [*](cureperiuntur SA: reperiuntur ac. ) [*](magis SAR. ) [*](mirabiles pessimam Ursinus: mirabilissimam SAR. ) [*](formam SAR. ) [*](sex SAR. ) [*](rarissime S: rarissimi AR. ) [*](sensum R: sensium SA. ) [*](lacessunt S: om. AR. ) [*](admota S: subadmota A. )

v.2.p.216
superiectum[*]()eblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.

Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.

Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione [*]()concuti atque excitari, vegetioremque factum marem [*]()feminae iniungi, ut tacita quadam [*]()vi semina ipsa principiis [*]()agilioribus figurentur.

Mula [*]()autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.