Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis [*](aquae cum S: aeque quae cum AR. ) [*](ducat SAR: ducant a. ) [*](defricata AR: defricta S. ) [*](fossili S: fusili AR. ) [*](agrestibus SAR. ) [*](acaprio SAR. ) [*](git S: gis AR. ) [*](sed a: det S1A. a Roman coriander (Nigella sativa). )

v.2.p.212

curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.