Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera. Quae [*]()cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,[*]()maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.

Muscas quoque vulnera infestantes sum-movebimus pice et oleo vel unguine infusis. Cetera ervi farina recte curantur. Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur: vel cum fossili4 sale trita sepiae testa, vel semine agrestis 5 pastinacae pinsito et per linteum super oculos expresso.