Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.

Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur,[*]()et veratrum [*]()pici liquidae axungiae-que vetere [*]()mixta pari pondere incoquuntur, atque [*](diebus add. Lundström. ) [*](scabiei est Lundström: scabies SAR. ) [*](pabulo SA1R: papulae A2. ) [*](herbe SAR. ) [*](candentis SAR. ) [*](cedro S: cedre AR. ) [*](sulpure S1A: sulphure S2R. ) [*](veratro SAR. ) [*](veteri B: veterio SA. )

v.2.p.210
ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.

Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera. Quae [*]()cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,[*]()maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.