Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

ducetur. At si bilis molesta iumento est, venter intumescit, nec emittit ventos, manus uncta inseritur alvo, et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore postea[*]()cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocto [*]()melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem movent, bilemque omnem deducunt.

Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum [*]()liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam vermes atque [*]()lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere[*]()manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti [*]()faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.