Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica hiberna desiderat;

aestate [*]()opacissima nemorum et montium,[*]()elata [*]()magis quam plana pascua. Nam [*](venter Schneider: ventre SAR. ) [*](rectus ed. pr.: treus S: reus AR. ) [*](parvis dubitanter add. Lundström. ) [*](enixae Ald.: et visae S: et vise AR. s vetustate SAR. ) [*](e statim S: aestatim A. ) [*](opacissima nemorum et montium Lundström: opicis morum omnium SAR: opacis nemorum omnium a. ) [*]( elata Heinsius: ac laeta S: ac leta AR: alta a. )

v.2.p.180
melius nemoribus herbidis et frutectis [*]()et carectis [*]()pascitur,[*]()quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae. Nec tam fluvios [*]()rivosque desiderat, quam lacus [*]()manu factos; quoniam et fluvialis [*]()aqua, quae fere frigidior est, partum abigit, et caelestis iucundior est. Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.