Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id impositum perniciem commovet. Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem [*]()resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet.

Oculorum vitia plerumque melle sanantur. Nam sive intumuerunt, aqua mulsa [*]()triticea farina conspergitur et imponitur: sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter die oculo inspirata. Facit et radix, quam Graeci σίλφιον vocant, vulgus autem nostra consuetudine [*]()laserpitium appellant.

Huius quantocunque ponderi decem partes salis ammoniaci adiciuntur, eaque pariter trita oculo similiter in- [*](umorque A: umorquae S. ) [*](collectionem ex Vegetio: convertionem SA. ) [*](mulsa A2R: mulsae S. ) [*](consuetudinem SA: consuetudine ac. a Fuller's earth from Cimolus, an island in the Cyclades. b From Ammon in the Libyan desert. )

v.2.p.174
funduntur, vel eadem radix tunsa [*]()et cum oleo lentisci inuncta vitium expurgat. Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in supercilia genasque imposita; pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle conlevata oculorum sedant dolorem.