Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id impositum perniciem commovet. Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem [*]()resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet.

Oculorum vitia plerumque melle sanantur. Nam sive intumuerunt, aqua mulsa [*]()triticea farina conspergitur et imponitur: sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter die oculo inspirata. Facit et radix, quam Graeci σίλφιον vocant, vulgus autem nostra consuetudine [*]()laserpitium appellant.