Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam ἀσφάλτειον appellant; nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium: nam [*]()longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit,

quam pratense. Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.[*]()Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.