Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur.

Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata [*]()imponitur. Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur. Solent etiam neglecta ulcera scatere verminibus: qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt. Vel si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum conteritur, et admixto sale imponitur. Id celerrime necat praedicta animalia.

Sed expurgatis [*]()ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.