Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est. Tum cervix aqua frigida defricanda, et spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est: nam facile oleo [*]()per ardentem lucernam instillato sanantur.

Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,[*]()neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluvia cervix in opere madefacta est. Itaque cum [*](aptum ex Vegetio l.c.: autem SAR. ) [*](oleo et sanantur om. SAR. ) [*](nascantur S: nascatur AR. )

v.2.p.166
id accidit, pulveri[*]()lateritio trito priusquam disiungantur, colla conspergi oportet: deinde cum assiccuerint,[*]()subinde oleo imbui.

Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso aceto curatur.

Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce [*]()sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri [*]()bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur. Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur pedes; et deinde suffragines coronaeque ac discrimen ipsum, quo divisa est bovis ungula, vetere axungia defricentur.[*]() [*](pulveri (pulvere) Richter (Hermes LXXX, 201): veteri prior. edd. ) [*](ad siccum erit S: ad siccum crint A. ) [*](involvito Svennung: involuta SAR. ) [*](pertulerit SAR. ) [*](fasce R: fasces SA. ) [*](ferveti cineribus A: ferventi cineribus SR. ) [*](defricentur S: defricetur AR. )

v.2.p.168

Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur.

Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata [*]()imponitur. Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur. Solent etiam neglecta ulcera scatere verminibus: qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt. Vel si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum conteritur, et admixto sale imponitur. Id celerrime necat praedicta animalia.

Sed expurgatis [*]()ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.

Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super- [*](itineris om. SAR. ) [*](obluctatur S: obluctatus AR. ) [*](vene S: bene AR. ) [*](pineo levigata S: pineolo vigata A: pineolo iugata R. ) [*](expurgatis S: -i AR. ) [*](minorum ex Vegetio: magnorum codd. )

v.2.p.170
cubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem [*]()Graeci μυγαλῆν appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur. Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam [*]()herba, quam vocant personatam,[*]()trita et cum sale imposita.

Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam ἀσφάλτειον appellant; nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium: nam [*]()longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit,

quam pratense. Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.[*]()Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.

Est etiam praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum totidem vini et duobus sextariis olei, expressumque [*]()succum faucibus infundas; itemque cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti superponas. Caeciliae[*]()morsus tumorem suppurationemque molitur. Idem facit etiam muris aranei. Sed illius sanatur noxa subula aenea, si locum laesum com- [*](quem B: quae S: que A. ) [*](captam SAR. ) [*](personatam (cf. Pliny, N.H. XXV. § 104): persona SAac. ) [*](non SAR. ) [*](in vicem cedunt scripsi: vicedunt SA: incendunt R. ) [*](expressus quae S: expressusque A. ) [*](celi S: caeli A. )

v.2.p.172

pungas, cretaque cimolia ex aceto Unas. Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit: nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur. Vel si id non adest, tumorque [*]()ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat.

Id impositum perniciem commovet. Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem [*]()resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet.