Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si sanguis in inferiore parte ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad vivum resecatur, et ita emittitur, ac linamentis pes involutus spartea munitur. Mediam ungulam ab inferiore parte non expedit aperire, nisi eo loco iam suppuratio facta est. Si dolore nervorum claudicat, oleo et sale genua poplitesque [*]()et crura confricanda sunt, donec sanetur.

Si genua intumuerint, calido aceto fovenda sunt, et Uni semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa imponendum: spongiae [*]()quoque ferventi aqua imbutae [*]()et expressae [*]()litaeque [*]()melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur. Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur: et cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur.