Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium [*]()in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet.

Alterum [*]()genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque [*]()materia dicitur;[*]()nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est.

Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis [*](creabit a: creavit SAc. ) [*](annotinis codd. ) [*](vinum SAac. ) [*](est Se: et Aa; om. Pontedera. ) [*](utramque SAac. ) [*](deciditur SA: decitur a: decidunt c. a See Book IV. 24. 10. )

v.2.p.66
oneretur. Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores [*]()diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,[*]()certosque vinearios coles praecipitare, et si minus [*]()luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet.[*]()

Sed ut densum arbustum commendabile [*]()fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,[*]()nec eam viviradice frequentare,[*]()ea etsi [*]()sit facultas, sed,[*]()quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei [*]()quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.