Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.

Generatim autem dis- [*](Post sed add. si SAac. ) [*](nostra urina: natura SAac. ) [*](servaturum SAac. ) [*](misceatur ac: misatur SA. ) [*](soli a: sol SAc. ) [*](negare S: nccare Aac. ) [*](ratio om. SAac. )

v.2.p.88
ponere arbores utile est, maxime ne [*]()etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.[*]()Ita sole pluviisve [*]()macerabitur, et quod [*]()

positum est cito comprehendet.[*]()At si eodem anno et scrobem facere [*]()et arbores serere properabis,[*]()minime autem duos menses scrobes [*]()fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,[*]()laetiores uberioresque fructus percipies.

Sed scrobis clibano similis sit, imus summo [*]()patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme [*]()minusque aestate vaporis per angustum os penetret,[*]()etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.

Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.

Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, [*](ne a: om. SAc. ) [*](fodies SA: fodi c: fodere a: fodito edd. ) [*](pluviave a: pluviasve c: pluviasne SA. ) [*](qua c: qua pedes SAa. ) [*](comprehendet S: compedit A: competet ac. ) [*](facere om. SAac. ) [*](properabis Brouckhusius: proibis S: prohibis A: prohibes a: prohibe c. ) [*](autem duos menses serobes add. edd. ex libro de Arboribus 20, 1: om. SAac. ) [*](feceris ac: seris SA. ) [*](imus summo ex libro de Arboribus l.c. edd.: humu3 summum S: humus summus o: unius summum Ac. ) [*]( hieme om. SAac. ) [*]( openetrum SAc: penetrum a. )

v.2.p.90
procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus [*]()ramos [*]()sumes,[*]()de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, digito ab humeris [*]()qui sunt contra solem orientem. Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties. Arbor insita fructuosior est quam quae insita non est, id est,[*]()quam quae ramis [*]()aut plantis ponetur.[*]()

Sed antequam arbusculas [*]()transferas,[*]()nota ventos quibus [*]()antea fuerant constitutae, postea [*]()manus adhibeto [*]()ut de clivo et sicco in [*]()humidum agrum transferas. Trifurcam [*]()maxime ponito. Ea extet[*]()minime tribus pedibus. Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles [*]()constituere,[*]()curato ne inter [*]()

se contingant,[*]()nam ita vermibus interibunt.[*]()Cum semina depones,[*]()dextra sinistraque usque [*]()in imum scrobem fasciculos [*]()sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, [*](arboribus Schneider ex libro de Arboribus 20, 1: veteribus Aac: veterius S. ) [*](ramis SAc: rami a. ) [*](sumes SA: summes a: sumus c. ) [*](ab humeris Schneider ex libro de Arboribus, l.c.: ab illa SAac. ) [*](orientem—id est add. Schneider ex libro de Arboribus, l.c.: om. SAac. ) [*](ramis a: rimis SAc. ) [*](nentur S: conentur Aac. ) [*](arbuscula SAac. ) [*](transferres SAa: transferes c. ) [*](ventos quibus scripsi: viventis quibus Sa: viveras quibus A: vivenes(?) quibus c. ) [*](ante erunt (runt S) constitui possit SAac. ) [*](adhibeto S: adiuveto Aac. ) [*](in om. SAac. ) [*](trifurcam ac: trifuicamina S: trifurcam in A. ) [*](extent SAac. ) [*]( voles c: volens SAa. ) [*]( constituere SAac. ) [*]( puter SAac. ) [*]( constringat SAac. ) [*]( nam ita vermibus interibunt scripsi ex libro de Arboribus 20, 2: aut verbi ut interibunt S: aut verbi aut interibunt Aac. ) [*]( cum semina depones ex libro de Arboribus l.c. Schneider: depone Aac: depones S. ) [*]( usque ac: us SA. ) [*]( fasciculas SA. )

v.2.p.92
per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres. Arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa idus Octob.;

taleas et ramos [*]()primo vere,[*]()antequam[*]()germinent[*]()arbores,deponito: ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.

Ficorum genera,[*]()etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus [*]()aquosis praecoques ponito ut ante pluviam fructum deligas: locis calidis hibernas serito. At [*]()si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,[*]()ita alterum edet,[*]()quem in hiemem [*]()differet. Non nunquam etiam, cum frondere [*]()coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare: sic firmiores arbores et feraciores sunt; ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca [*]()diluere, et cum stercore humano ad radicem infundere.

Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum [*]()fici pleniorem ac [*](taleas et ramos addidi ex libro de Arboribus, 20, 3. ) [*](primo vere edd.: removerere 5: removeret Aac. ) [*](antequam edd.: quã, S: equam A: aquam ac. ) [*](germinant SAac. ) [*](fleo generata SAac. ) [*](temporis SAac. ) [*](aut SAac. ) [*](decutit SAac. ) [*](det SAac. ) [*](hieme SAac. ) [*](frondere Aac: fronde S. ) [*](amurgam S. ) [*]( farctum add. edd. ex libro de Arboribus 21, 2: partum SAac. )

v.2.p.94
meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae,[*]()Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,[*]()Astropiae,[*]()Rhodiae [*]()Libycae, Tiburnae,[*]()omnes etiam biferae et triferae flosculi.

Nucem Graecam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit,

praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex [*]()ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.

Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,[*]()in eo terram minutam in modo [*]()semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.[*]()Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine [*](libianae S. ) [*](callistrustiae S: callistrustiae A: callistrusitae c: callistrusneae a. ) [*](astopiae SA: asthopie c: stopie a. ) [*](rhodie ac: rohiae SA. ) [*](Tiburnae scripsi: tybernae Aa: tiberne S: thiberne c. ) [*](apex scripsi: anceps SAac. ) [*](necesse rere SA: nee esse serere a. ) [*](in modum S: pro modum Aac. ) [*](repangito A: pangito S: repaginato c: om. a. a Pliny, N.H. XV. § 70. It is said to have been called after Livia, the wife of Augustus. b Pliny, N.H. XIV. § 69: called after Chalcis in Euboea. )

v.2.p.96
putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet.

Malum Punicum vere [*]()usque in cal. Aprilis recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum; post quinquennium dulcem, et apyrenum [*]()facit. Nos exiguum admodum laseris vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res emendavit acorem malorum.

Mala Punica ne in arbore hient,[*]()remedio sunt[*]()lapides tres, si, cum seres [*]()arborem, ad radicem ipsam collocaveris.[*]()At si iam arborem satam [*]()habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno.

Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam [*]()supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in [*]()fissuram cuneum [*]()tedae pineae adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.

Curandum est autem, ut quam generosis- [*](vere edd. ex libro de Arboribus 23, 1: habere SAac. ) [*](aprinum SAac. ) [*](hient a: ient SA: ventre medio c. ) [*](erit SAac. ) [*](seres Aa: res Se. ) [*](collocaveris S: colueris Aac. ) [*](sitam SAac. ) [*](ad brumam ac: a brumam A: abruma S. ) [*]( in om. SAac. ) [*]( cuneo SAac. )

v.2.p.98
simis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,[*]()praecocia, venerea, et quaedam alia,

quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,[*]()Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,[*]()Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,[*]()chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem [*]()usque in idus Feb.

serito. Mororum [*]()ab idib. Feb. usque ad aequinoctium vernum satio est. [*](mulsa ac: mulsia SA. ) [*](Scaudiana scripsi: Scaidianam S: Gaudiana Aac. ) [*](pedusiana SAac. ) [*](struthia Aac: strati S. ) [*](hiemem edd. ex libro de Arboribus 25, 1: essem SA: messem ac. ) [*](mororum edd. ex libro de Arboribus l.c.: malorum SA. a From Crustumium in Etruria. b From Signia in Latium. c So called, according to Pliny (N.H. XV. § 55) because they are ripe at the time of the barley-harvest. d So called from the person who introduced it (Pliny, l.c; Cato, R.R., VII. 3). e Probably called after a member of the gens Naevia, who perhaps also introduced the Naevian olive (Book XII. 50. 1). f Called after M. Favonius, an imitator of Cato (Cicero, Att. I. 14. 5). g From Laterium near Arpinum, where Q. Cicero had a villa (Cicero, Alt. XI. 1). )

v.2.p.100
Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.