Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quare quicquid intra sesquipedem natum est, cum ablaqueaveris, recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi quae traditur in superiore parte vitis. Nam minime adlevanda [*]()plaga est, minimeque applicandum [*]()ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut [*]()hiemalis, quae consistit in lacuscuhs[*]()ablaqueationis aqua, brumae congelationibus nova vulnera peruret et ad medullam penetrabit. Quod [*]()ne fiat, recedere [*]()ab ipso codice instar unius digiti spatio conveniet, atque ita [*]()radiculas praecidere; quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.

Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est; sin violentior hoc [*]()facere nos pro- [*](invadunt M, Schn. ) [*](aesque frondes (frundens A) SA. ) [*](cecidit SAa: excidit M. ) [*](Caniculae ortu Sobel: ac niculae ortũ S: agniculae ortũ A: canicule in ortu M: canicule vehementer ortu c: in ortu caniculae a, edd. ) [*](adlevanda edd.: ablaqueanda SA: allaqueanda a: oblaqueanda cM. ) [*](adlevandum S: ad levandum A. ) [*](pube nascentur ut SA. ) [*](quae lacusculis om. SAac: ex pluviis post quae add. edd. ) [*](penetrabit, quod edd. ) [*]( recidere Aac, edd. ante Gesn.: recidererc M. ) [*]( ita om. SAcM. ) [*]( hoc M: hic SAac: id edd. )

v.1.p.374
hibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt.

Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si [*]()est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus [*]()superfundes. Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio, dum vitis convalescat: ubi vero truncus adoleverit, fere triennio intermittendus est eius operis labor. Nam et minus ferro crura vitium laeduntur,[*]()nec tam celeriter radiculae inveterato iam codice enascuntur.[*]()

Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis. Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet oculus; sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit, ne, si transversa fuerit cicatrix, caelestem superincidentem 5 aquam contineat.