Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed cultus harundineti [*]()primo triennio non alius est quam ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.

Sed illud de integro refodi debet; hoc [*](super SAa. ) [*](alto SAacM: alte edd., deinde pastinatur Ald., Gesn. ) [*](clivi3 edd.,: dumis SAacM. ) [*](vepribus ScM, vett. edd.: veperibus a: veribus A: vepretis vulgo. ) [*](deponentur cM, vett. edd.: deponeretur SAa: deponantur vulgo. ) [*](oportet post cacumina add. vulgo. ) [*](harundineti scripsi: harundinetis vel arundinetis codd., edd. )

v.1.p.456
potest intercidi et dirarari, [*]()quod opus rustici castrationem [*]()vocant. Quae tamen refectio [*]()harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen harundo castratur antequam caeditur, quatenus velut indices calami [*]()demonstrant quid eruendum sit.