Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum [*]()potius quam in lati- [*](detrahit SAa. ) [*](Nam cM, edd.: At a: ab SA, Sobel. ) [*](commode SAa, Sobel: prospere commode (commodeque iii )cM: prospere vulgo. ) [*](ideoque SAa: itaque vett. edd.: ideo vulgo. ) [*](facienda SAa, vett. edd. ) [*](loco Aac, edd. ante Schn. ) [*](mergis SAacM, Ald., Gesn. ) [*](sic vulgo: curvata et defossa cacumina SAacM, vett. edd. ) [*]( ramorum om. SA. )

v.1.p.454
tudinem evocetur. Sic culta quarto demum anno [*]()caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra [*]()duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.

Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam mediis agris deponitur.

Seritur bulbus radicis, et talea calami; nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet. Talea et tota harundo serius praedicto tempore evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,[*]()exstent earum cacumina;6quod si obruta sunt, totae putrescunt.

Sed cultus harundineti [*]()primo triennio non alius est quam ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.

Sed illud de integro refodi debet; hoc [*](super SAa. ) [*](alto SAacM: alte edd., deinde pastinatur Ald., Gesn. ) [*](clivi3 edd.,: dumis SAacM. ) [*](vepribus ScM, vett. edd.: veperibus a: veribus A: vepretis vulgo. ) [*](deponentur cM, vett. edd.: deponeretur SAa: deponantur vulgo. ) [*](oportet post cacumina add. vulgo. ) [*](harundineti scripsi: harundinetis vel arundinetis codd., edd. )

v.1.p.456
potest intercidi et dirarari, [*]()quod opus rustici castrationem [*]()vocant. Quae tamen refectio [*]()harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen harundo castratur antequam caeditur, quatenus velut indices calami [*]()demonstrant quid eruendum sit.

Tempus repastinandi et conserendi est priusquam oculi harundinum egerminent. Caeditur deinde post brumam; nam usque in id tempus incrementum capit, ac tum compescitur,[*]()cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quotiens et vineta; sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.