Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At ego, cum omne genus ruris, nisi diligenti [*]()cura sciteque exerceatur, fructuosum [*]()esse non posse iudicem, tum vel maxime vineas. Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret [*]()ubertate; consumitur enim, si modum non adhibeas,[*]()fecunditate sua. Cum tamen aliquatenus se confirmavit et veluti iuvenile robur accepit, neglegentiam sustinet.

Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur [*]()maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit. Igitur [*](dicunt SAcM. ) [*](diligentia SA. ) [*](fructui SAa, vett. edd. ) [*](nimio (enimio a) labore et acM: nimio labore et ubertate consumitur peritque vulgo ante Schn. ) [*](habeas SAa. ) [*](reducitur acM. )

v.1.p.362
summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda; quod nisi fecerimus, omnis impensa in cassum reddat, nec praetermissa cuiusque rei tempestivitas revocari queat. Experto mihi crede, Silvine, bene positam vineam bonique generis et bono cultore numquam non cum magno faenore gratiam reddidisse.

Idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis idem Graecinus declarat eo libro, quem de vineis scripsit,[*]()cum refert ex patre, suo saepe se audire solitum, Paridium quendam Veterensem vicinum suum duas filias et vineis consitum habuisse fundum; cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum; minorem deinde filiam nuptum collocasse in dimidia parte reliqui agri, nec sic ex pristino reditu detraxisse. Quod quid convincit? Melius [*]()scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi partem quam antea universam.[*]()