Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

medetur, possum aliquatenus conivere;[*]()cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,[*]()omnem scrupulum summovere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit. Nam idem per brumam negat recte putari vineam; quae res quamvis minus laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet, nec propter gelicidia corticem movet, ut cicatricem consanet.

Atque idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere, quod tum et totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et [*]()cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.