Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit [*]()subligandum, ne vento surculus [*](autem] ut rarior (non ora.) SA: adradi Schn. ) [*](aequaliter vulgo ante Schn. ) [*](artus SA. ) [*](applicetur M, et vulgo: appellatur A. ) [*](nequidpatiatur coalescere SA: nequid coalescere patiatur a: nequid coalescere c. ) [*](profudit SA. a Thus forming an unsymmetrical wedge. By medulla is meant the cambium-layer. )

v.1.p.444
motus [*]()labefactetur aut explantetur tener pampinus. Qui cum excrevit, nepotibus orbandus [*]()est, nisi si propter penuriam et calvitium loci summittuntur [*]()in propagines. Autumnus deinde falcem maturis palmitibus admovet. Sed putationis insitis [*]()custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago unus surculus evocetur in iugum; alter ita reddatur ut adaequetur plaga trunco, sic tamen ne quid radatur e duro.

Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice; putandum vero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat [*]()cicatricem. Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio.

Illa sic [*]()per terebrationem: primum ex vicino fructuosissimam[*]()considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior [*]()et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur; et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.

Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur [*]()foramini, atque ita luto circumlinitur [*](motus om. SA, vett. edd. ) [*](ordinandus SA. ) [*](summittuntur S i summittur A: summitur a: sumitur c, edd. ante Gesn.: submittitur M, Gesn., Schn. ) [*](insitis om. vett. edd., Schn. ) [*](ducit S: duci A. ) [*](Ita SAacM, Sobel: In illa autem, quae fit vulgo. ) [*](oportet post fruct. add. vulgo; om. SAacM. ) [*](putatior SA, Sobel. ) [*](artatur SA. a Cf. Pliny, N.H. XVII. 116; Palladius, III. 17. 7. )

v.1.p.446
resecta vitis, ut totus truncus alieni generis viti[*]()serviat. Quod quidem non [*]()fit in traduce, qui a [*]()materno sustinetur ubere dum inolescat.

Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi. Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat. Deusta porro raro revirescebat, vel cum priore coalescebat,[*]()et insitus [*]()surculus comprehendebat. Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini; ea porro interventu suo prohibebat corpus surculi corpori vitis applicari.

Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus. Nam sic excavat truncum ne foramen inurat, quippe non scobem sed ramenta [*]()facit; quibus exemptis plaga levis relinquitur, quae facilius omni parte sedentem surculum contingat, nulla interveniente lanugine quam excitabat antiqua terebra.