Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Qui caesim vitem petit, si frustratus est, quod saepe evenit, pluribus ictibus stirpem vulnerat. Tutior igitur et utilior putatio est, quae, ut rettuli, ductu falcis non ictu conficitur.

Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet; nam est praecipua cuneis fissa olea,4 quercus et suber, ac si qua sunt similia robora.Tertium obtinet locum [*](incavare edd.: incuuarre a: incure SAc: incidere in marg. M. ) [*](duc A: ducit cM: in duo a. ) [*](cresin S: chres in (chrea suprascr. man. alt.) A: cresim e: diresin M: in tres a. ) [*](olea gotum S: oleam gotum A: oleam totum a: oleangotum c: oleragotum M. a Cf. IV. 12. 1. b With this chapter cf. Varro, R.R. I. 8; Pliny, N.H. XVII. 164-166, 174. )

v.1.p.428
pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus,[*]()atque et sabuci [*]()probabiles [*]()usu statuminis.[*]()Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque;