Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Alterum illud, quod minori impensa 6 duos palos unius seminis flagellis censent 7 maritari, falsissimum est.8 Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant: sive tenuit,9 et ut saepe evenit, [*](fatigantur AacM, et vulgo ante Schn. ) [*](faceret SAaM, Sobel: facerent vulgo; deinde ei non laborarent Aac, et vulgo ante Schn. ) [*](pastinati SAacM, Sobel: repastinata vulgo. ) [*](subsidet M: subsidii SAac, vett. edd. ) [*](non om. SAa, vett. edd. ) [*](impensa M: pensa SAac. ) [*](flagellis censet M: flagelliscent SA ac. ) [*](falsum est M, edd. ante Schn.: est om. SAac. ) [*](tenuit S, Sobel: lenuit (ut vid.) Aa: leniit c: vivit edd. )

v.1.p.358
vel nigri est generis vel parum fertilis, non in uno sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus fertilem fore, quia cratem factura sit.

Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicentur, [*]()ita ut quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur. Haec autem, quae toto est prostrata corpore cum inferius solum quasi cancellavit atque irrctivit, cratem facit et pluribus radicibus inter se conexis angitur,[*]()nec aliter quam si multis palmitibus gravata deficit.

Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id velut compendium consectari, quod in utramque partem longe maius adferre possit dispendium. Sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis promissum sequentis exordium.