Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Rursus exilis terra et acclivis torrensque aestu, vel quae vehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit. At si cuncta competunt voto, iusta est altitudo vineae pedum quinque; nec tamen dubium, quin tanto melioris saporis praebeat mustum, quanto in editiora iuga consurgat.[*]()

Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem sui vitem configuret.

Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem,[*]()perpetuitatemque. Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant [*]()et ad summum perveniunt; at [*](placidioresque Gesn., Schn.: humidioresque acM, edd. ante Gesn.: umidiores quae SA. ) [*](partitur se (sae S) celsius evaciri SA: patitur celsius evocari Schn. ) [*](quin vites praebeant consurgunt vulgo: vites deest SAacM: prebeat acM; praebeant SA: consurgat cM; consurgant SA. ) [*](plcxum SA, et deinde radice ScM. ) [*](statuminis scripsi: statuminis nisi M: statum nisi a: statu insidii SA: statusymis insidi c: statuminum edd. ) [*]( libertatem SA: ) [*]( in cant c: manant SAa. )

v.1.p.398
quae curvae[*]()sunt et [*]()distortae, non aequaliter alliduntur [*]()inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris [*]()retardante.