Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae [*]()more, terram sitientem obumbrent. Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi; nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;fossores quoque [*](deduci acM: dici SA. ) [*](adiunguntur SAacM: adiugentur vulgo. ) [*](distenditur SAacM, vett. edd.: distinetur vulgo. ) [*](vindemia quae subnexa SA. ) [*](vineta SAac, vett. edd. ) [*](contentus SAac, vett. edd. ) [*](plura SAa, vett. edd.: plurima cM, et vulgo. ) [*](firmandaSAa: circumfirmanda vulgo: est agmine firmanda cM. ) [*](camare SAc. )

v.1.p.394
liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore. [*]()

Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus divisis.

Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque [*]()eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat; nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat. Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.[*]()Vindemiatoribus [*]()quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam vel fructus vel statumina portentur.