Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

stauretur [*]()annis. Neque enim ea quae seruntur a nobis, immortalia esse possunt; ac tamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur [*]()complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una [*]()detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque saepe adhibendae; neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti detrahere frondem supervacuam.

Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructum[*]()ostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta [*]()vindemia sic instituenda est putatio ut summissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur.