Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur.1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis suis illigent nec 3 ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minute [*]()soli terga comminuat.[*]()Hanc planam fossuram maxime nos probamus.

Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae et [*]()nudavit summas et ad inferiores radiculas [*]()transmisit hibernos imbres. Numerus autem fossionis aut idem debet esse [*]()qui primi anni, aut una minus; nam [*]()utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere.

Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris. Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est summittenda; tanto quidem [*](vincientur cM. ) [*](proprius SAa. ) [*](nec SAa: ne cM, edd. ) [*](minute cM: minuti SAa: minutim edd. ) [*](convertat a: convertit M: convertant c. ) [*](et SAaM; om. Schn. ) [*](ad inferioris pervenit radiculas SAacM; et deinde transmisit imbres om. SAa: ad inferiores pervenit radiculas, et hibernos transmisit imbres vulgo ante Schn. ) [*](debet esse SAacM: esse debet edd. ) [*]( minus nam om. SAa, vett. edd. )

v.1.p.384
magis, quod tenera aetas eius non sustinet et fetu et materiis onerari.